Latin
iii
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis iii
Unproofread scanNot analysed yet
didicerim ipsa è fidis silentij castris erumpere, bonoque publico dicari, passus sum; ut alios in Arte exercitatiores ad Fontium reliquorum (quibus solum nostrum natale scaturit) anatomiam tentandam, quodammodo invitarem. Cumque ardens amor Veri, Proximique commodum, laborem hunc nostrum infirmum &informem (quem non aetas sapientior sed adolescentia tantum enixa est) expressere, obnixè rogamus, ut obviis quod dicitur ulnis eum amplectaris, &conatus nostros honestè interpreteris, nec vituperio exponas haec nostra magnarum in Spagyria rerum rudimenta, ex parte tantum resolutoria, Medicinae inserviente, desumpta: &in quibus nulla fit mentio Transmutationis Metallorum, Auri potabilis, Lapidis Philosophici, &c. de qubus falsa, ridicula, nec rationi consentanea, à quamplurimis traduntur &quibuscum alij humano generi egregiè imponunt, mysteria jactantes, ena aliAd Lectorem. aliena marsupia emungentes, atque ex raptu viventes, donec ad Scalas gemonias merito ipsi rapantur; ita ut Artis sectatores omnes à nonnullis Impostores, &ab aliis Stulti, &c. nominantur; ut videre est in Florentii Schoonhovum Emblemate in Alcumistas (cui distichon hoc subjungit, Dum certis incerta sequor, rem prodigus omnem Converti in fumos, &miseros cineres.