Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis viii
Unproofread scanNot analysed yet
4. Sal volatile. Et, 5. Sal fixum in Capite mortuo remanet, per calcinationem, solutionem, filtrationem, &coagulationem extrahendum. Neque hujus veritatem tollit, quod è Vino fermentato (i. e. unius, duorum, vel plurium dierum aut mensium aetate) primo eliciatur spiritus sulphureus: hoc enim accidit; quia Vini spiritus ex se volatilis, per Fermentationem solvitur à reliquis elementis, &in statu jam est praeternaturali; nec spiritus plus exstillat quam à sale, &c. separatur. Quod autem è Vino recenti non fermentato spiritus exstillare incipiat ante totalem Phlegmatis separationem, id accidit, propter subitam corporis fermentationem; in qua spiritus subtilis &volatilis vinculum, quo prius detentum erat, abjecit. Corpora etenim omnia in statu naturali existentia, eodem prorsus modo ab arte resolvuntur, i. e.