# Fons Moffetensis viii

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matthew-mackaile/fons-moffetensis/viii

4. Sal volatile. Et, 5. Sal fixum in Capite mortuo remanet, per calcinationem, solutionem, filtrationem, & coagulationem extrahendum. Neque hujus veritatem tollit, quod è Vino fermentato (i. e. unius, duorum, vel plurium dierum aut mensium aetate) primo eliciatur spiritus sulphureus: hoc enim accidit; quia Vini spiritus ex se volatilis, per Fermentationem solvitur à reliquis elementis, & in statu jam est praeternaturali; nec spiritus plus exstillat quam à sale, &c. separatur. Quod autem è Vino recenti non fermentato spiritus exstillare incipiat ante totalem Phlegmatis separationem, id accidit, propter subitam corporis fermentationem; in qua spiritus subtilis & volatilis vinculum, quo prius detentum erat, abjecit. Corpora etenim omnia in statu naturali existentia, eodem prorsus modo ab arte resolvuntur, i. e.

---

Matthew Mackaile, Fons Moffetensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fons_Moffetensis.
