# De Ecclesia 79-116

Mavortius, De Ecclesia, Lines 79-116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/mavortius/de-ecclesia/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/mavortius/de-ecclesia/79

ire iterum in lacrimas? I coram, quem quaeritis, adsum.
en perfecta mei I cari praecepta parentis.
quare agite, o socii, tantarum in munera laudum
ite' ait, 'egregias animas I natique patrisque
sermonum memores I fluuiali spargite lympha.
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo.'
dixit et in caelum paribus se sustulit alis
conditus in nubem: I hinc regia tecta subiuit
dona ferens uictor I cari genitoris et ora:
oscula libauit I dextramque amplexus inhaesit.
huius in aduentum cernes I a sedibus imis
eruere summas arces I et moenia uerti
atque omnem ornatum flamma crepitante cremari.
tunc autem innumerae gentes populique I frequentes
terrentur uisu subito. I rex omnibus idem
iura dabit populis pariter I subigetque fateri,
quae quis aput superos furto laetatus inani
sed uos, o lecti, ferro I pro nomine tanto,
quod superest, I moriamur et in media arma ruamus:
sanguine quaerendi reditus animamque litando.'
Haec ubi pro meritis, I finem dedit ore precandi.
succedunt alii I graues aetate ministri:
pars in frusta secant I onerantque altaria donis;
tum demum I pueri et pauidae longo ordine matres
stant circum.
quos ubi confertos I manu circumtulit omnes,
sic prior adgreditur I mensas atque incipit ipse.
et postquam primus I summo tenus adtigit ore,
accipiunt proceres I pariterque antistites omnes
et pueri rudes: I sequitur tum cetera pubes.
protinus ad reditum quisquis, I ad tecta domorum
tendimus I et laetum semper celebramus honorem. cumque t abortio clamaretur 'Maro iunior!', ad praesens hoc recitaui:
Ne, quaeso, I ne me ad talis inpellite pugnas!
namque erit ille mihi semper deus, I ille magister.
nam memini | — neque enim ignari sumus ante malorum-:
formonsum pastor I Phoebum superare canendo
dum cupit I et cantu uocat in certamina diuos,
membra deo uictus I ramo frondente pependit.

---

Mavortius, De Ecclesia, ed. Karl Schenkl, Michael Petschenig, Robinson Ellis, Georg Brandes. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0195a/stoa002/stoa0195a.stoa002.opp-lat1.xml.
