# Elogium Petri Anich 21

Maximilian Hell, Elogium Petri Anich, COMA ENDIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/21

Quam acuta autem pollebat oculorum acie, tam debili erat audiendi facultate, & a decennio surdaster, ultimis annis tantum non surdus fuit. Quae quidem audiendi difficultas ipsi mille alias difficultates creavit in officio Geodetae, praesertim ob tot locorum, quae metiebatur, nomina ex indigenis requirenda, nec nisi iteratis quaestionibus & clamoribus ab ipso male percipienda. Causam hujus mali traxit ex humoribus, quibus cubiculum in quo habitabat, vix non madebat ab humo sibi subjecta & scaturigine quadam per illam transeunte. Unde suadente Professore Matheseos & facultatem ad id ab Excelso Dicasterio obtinente, aedificaverat sibi postea allud cubiculum satis commodum in suprema domunculae suae parte. Sed vitium auribus pertinacius jam insederat, quam ut ullis remediis corrigeretur. Corpore & membris erat non vegetis tamen, nervosis, obesis quidem aut corpulentis, Singulari gaudebat agi& quae duris ferendis apta forent. (z. B. 3. A. P. III. LEONINA.

---

Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich.
