Latin
COMA ENDIUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 25
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil frequentius ipsi erat, quam hominum deterrimis de eo, ejusque missione suspicionibus, dicam an judiciis, exagitatorum torvos videre vultus, audire dicteria, &exprobationes, experiri facta suis profecto meritis indigna; habebantur enim passim ipse, &socii ejus pro ex ploratoribus. Ipsum autem Tyroleos metiendae negotium heu quam nigris carbonibus depingebatur! ut taceam quot remoris &obstaculis sufflaminare ipsius conatus tentaverint etiam quandoque illi, quibus ex officio &altiori imperio incubuerat eos defendere, &promovere: non dee rant alii, qui ei, si porro pergeret, verbera, &ipsam quoque mortem minabantur. Nec ab hominum dumtaxat, sed &locorum iniquitate imminebant Petro pericula. Adeunda erant praecipitia montium, in quibus de vita non raro periclitabatur. Contigit, ut manibus pedibusque reptando eluctaretur quidem in praeruptae rupis verticem; sed vix illuc pertigerat, cum idem expertus, quod Maximiliano I.