# Elogium Petri Anich 25

Maximilian Hell, Elogium Petri Anich, COMA ENDIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/25

Nihil frequentius ipsi erat, quam hominum deterrimis de eo, ejusque missione suspicionibus, dicam an judiciis, exagitatorum torvos videre vultus, audire dicteria, & exprobationes, experiri facta suis profecto meritis indigna; habebantur enim passim ipse, & socii ejus pro ex ploratoribus. Ipsum autem Tyroleos metiendae negotium heu quam nigris carbonibus depingebatur! ut taceam quot remoris & obstaculis sufflaminare ipsius conatus tentaverint etiam quandoque illi, quibus ex officio & altiori imperio incubuerat eos defendere, & promovere: non dee rant alii, qui ei, si porro pergeret, verbera, & ipsam quoque mortem minabantur. Nec ab hominum dumtaxat, sed & locorum iniquitate imminebant Petro pericula. Adeunda erant praecipitia montium, in quibus de vita non raro periclitabatur. Contigit, ut manibus pedibusque reptando eluctaretur quidem in praeruptae rupis verticem; sed vix illuc pertigerat, cum idem expertus, quod Maximiliano I.

---

Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich.
