# Elogium Petri Anich 3

Maximilian Hell, Elogium Petri Anich, COMA ENDIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/3

Confecit Hemicyclos minores & majores, Scalas Geometricas diversi generis, baculos pithometricos. Pro Gnomonica circulos aequinoctiales etiam majores, pixides & acus ma gneticas sive horizontales, sive verticales, horologia sciaterica, & magnetica, & quae sunt plura ejusmodi. Neque mirum hoc cuiquam videatur, tot diversi generis artefacta ab illo artifice prodiisse, qui (id quod ab homine, qui rus colit, adeo nemo expectet, ut pro temporis nostri prodigio haberi possit) ipsas plerasque artium mechanicarum species in gradu sublimi videtur possedisse. (*) Rarus enim (*) Demonstrat praeter caetera singularem ejus in arte mechanica peritiam, circulus Meridianus globi Terraquei ferreus, quem totum laminis aurichalcinis ita obduxit, ut, tametsi nulla stanni & intercedentis fusione conglutinatae sint, sed solis cochleis aurichalcinis per ferrum perterebratis, & in utraque superficie denuocomplanatis sibimet compaginentur, videantur tamen cuivis inspicienti simul omnes absque discretione partium conficere unum Meridianum integrum ex aurichalco fusum, nec facile possit ininvenietur, qui simul tornare, sculpere, delineare, calamo pingere etiam per minutiora punctula, elegantissimos, & ad omnem legum normam exactos omnis generis characteres formare, eosdem cupro, ferro, aurichalco insculpere, excudere, & quid denique non? efficere novit.

---

Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich.
