# Elogium Petri Anich 5-2

Maximilian Hell, Elogium Petri Anich, SUPPLEMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/5-2

Porro, tametsi circulum suum ubivis quidem collocare posset, & eodem in diversissimarum acclivitatum altitudine suas observationes instituere, Anichius tamen easdem fere non nisi in verticibus altissimorum montium instituit. Qui labor, quamvis sit arduus, & ferme quotidianus, ge mina tamen eaque gravissima ratione suadetur. Prima est, ut ex eodem vertice in omnes circumquaque subjectas valles, & in singula loca eis contenta collineationes suas Geodeta extendere simul possit. Per quam quidem industriam lucratur plurima locorum, temporum, itinerum & laborum compendia; dum eodem velut obtutu simul omnia perficiuntur, quorum dimensio alioquin seorsim ex totidem stationum differentiis foret determinanda; eoquod diversae valles eundem supremi montis verticem coronent. Nec minoris momenti altera est ratio, quae non tam ad singularum vallium; locorumque iis contentorum ichnographiam, quam ad totam connexionem alANNES * & in ea tissimorum montium in mappa chorographica accurate designandam pertinet.

---

Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich.
