# Elogium Petri Anich 6-2

Maximilian Hell, Elogium Petri Anich, SUPPLEMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/6-2

Quomodo enim alioquin montium singulorum vertices ichnographicum suum locum obtinerent, & tota catena seriesve sibi cohaerentium jugorum suis rite punctis in mappa determinaretur, nisi ab uno vertice prospectu libero collimaretur ad plures alios, aut saltem ad alterum & ab hoc altero ad tertium, ad quartum, & sic deinceps? Qua simul praxi obtinetur & aliud emolumentum longe maximum: dum nempe sic operationes hae Geodeticae inter se mutuo & multiplici quidem comprobantur examine; cum ad se se stabiliendas mutuis sibimet serviant obsequiis. Si enim ex tot montium verticibus ultro citroque collineationes reciprocae instituantur, facillime & per complura quidem indicia sibimet concordantia, vel dissonantia patebit, an genuinae collineationum decussationes sibimet respondeant, an vero vel qualis error aut in locorum dimensione, aut in nominum permutatione fuerit commissus; ex quibus omnibus facile colligitur, quantis compendiis & commodis serviat Anichianus hic montanas regiones metiendi modus, a simplicitate etiam, ac Inventore commendandus.

---

Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich.
