Latin
A. HUCUSQUE R. P. MAXIMILIANUS HELL S. J
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich 9
Unproofread scanNot analysed yet
documenta de Petro Anichio, nullis fucis, nullis erroribus adulterata; secus longe ac alia nonnulla cum Germanico tum Gallico idiomate conscripta, ac nominatim illa, quae titulum praeferunt: Journal encyclopedique de Bouillon, 15 Jullet 1767 Tome V deuxieme partie. pag. 107. Quamvis enim ea in titulo paragraphi, qui de Anichio agit, scribantur esse traducta ex Ephemeridibus Astronomicis Viennensibus (nempe R. P. Maximiliani Hell S. J.) quisquis tamen transtulit, perperam transtulit; praeterquam enim quod &alia quaedam misceat veris minus consentanea, ridiculo errore eoque gemino, quidquid in ea scena gessit P. Ignatius Weinhart, adscribere non dubitat P. Maximiliano Hell (quem mutato vocabulo Pem. Hill identidem nominat, suummet vel nesciens vel corrumpens fontem) &vicissim in locum Pis. Hell Pem. Weinhart substituit, hunc Viennae, illum Oeniponti degentem fingens. Cujusmodi apocryphorum sphalmata non penitus dissimulanda hoc loco duximus; partim ne ista, quae nunc apud nos quidem notorie falsa cognoscuntur, saltem lectoribus aliis, loco &tempore remotis, illudant; partim