Latin
iv
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich iv
Unproofread scanNot analysed yet
euerten die internas, eos, cernere esse aere neque ihiTertium denique nova Anichii Regiones mon tanas ad omnem Geodesiae rigorem metiendi Methodus accuratissima, facillima, &maxime compendiosa, qua (emendata a se dioptra) objectorum quocunque modo seu infra, seu supra horizontalem instrumenti mensorii situm positorum loca, ita illico sine ulla nova operatione) ad horizontem reducta obtinentur, ut nihil accuratius. An non igitur Utilitas hujus methodi publicam cum laude Anichi ad usus publicos meretur divulgationem? Haec, ut caetera ejus mira artefacta, quae inferius recensebuntur, ejusque in delineando, sculpendo, instrumenta varia conficiendo dexteritatem silentio praeteream, haec inquam erant, quae ut Augustissimae Nostrae Im peratricis ac Reginae MARIAE THERESIAE &bonarum Artium &scientiarum Matris atque Promo tricis liberalitatem &protectionem Anichio prome ruere, ita tanti Viri singularia naturae dona, quibus eruditos omnes in sui admirationem meritissime rapuit, me quoque permoverunt, ut ad DEI Gloriam majorem promovendam, ad perennem Anichii apud posteros memoriam conservandam, atque etiam ad quorundam de Religione Catholica erronee judicantium refutandam sententiam publicis prostarent typis acta tanti Viri nunquam satis laudanda. Lege igitur Lector benevole, &in Anichio non Rusticum, sed doctissimum, exercitatissimumque admirare Geodetam, Astrophilum, Geographum, omnium que Artium Mechanicarum Magistrum ad prodigium usque excellentissimum.