# Elogium Petri Anich x

Maximilian Hell, Elogium Petri Anich, COMA ENDIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/x

Hactenus memorata in se magna quidem, tanti tamen aestimanda non erant, quanti hominis hujus dexteritas singularis in dimensionibus, & delineationibus geodeticis cum topotum chorographicis, in quibus eum plane excellere Professor deprehenderat. Igitur in omnem occasionem intentus hic erat, qua hoc ejus talentum in patriae commodum collocaret. Opportune accidit, ut, cum Excellentissimo D. Com. de Enzenberg Protectori suo Senatus Academicus gratularetur auspicia vicarii Praesidii in Repraesentatione Caesareo Regia eo die suscepti, delato ad Mathesim sermone, hujusce Professor eidem Excellmo. simul hominem hunc commendaret ad accuratiorem quandam mapsibi mutuo respondentem cochleam in circulari utriusque extremitate efformatam in sese convolvuntur, eadem ligni per omnes & singulas globi partes densitate servata, qua globus uterlibet, licet centenario pondere gravior, tam perfectum servat aequilibrium, ut motu qualicunque, quo impellitur, sensim tandem cessante, nunquam in alterutram partem vel minimum oscillet, & quaelibet machinula horologa, cujusmodi immissae sacco hodie gestari solent, horizonti affixa, si ejus voluta chalybea, intercedente filo, cum globo connectatur, eundem facile movere possit absque motus sui vel retardatione vel inaequalitate; quod utique fieri non posset absque perfectissimo globi aequilibrio, & insigni tornationis artificio. Illud haud illepidum, quod dum primus globus coelestis, domi in cubiculo torno paratus, Oenipontum transportandus erat, praeter expectationem non solum cubiculi, sed & Domus janua diametro globi angustior reperta fuerit; hinc utriusque januae postes cum muro perfringendi erant. pam Tyroleos conscribendam, utpote qualis jam diu ab omnibus bonis nec quicquam desideraretur. Retulit rem Excellmus. ad aulam Viennensem, ibique pro suo in patriam studio consilium tam salubre urgebat.

---

Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich.
