Latin
COMA ENDIUM
Maximilian Hell, Elogium Petri Anich xii
Unproofread scanNot analysed yet
Labor hic prodromus fuit expeditionis longe diuturnioris; anno enim insequente nempe 1760 Anichio ab Aula Viennensi demandata fuit provincia totam Tyrolim septemtrionalem metiendi, &in amplissima mappa delineandi, minutis quibus vis discriminibus ac notis diligenter in ea expressis. Enim vero non magno solum animo, sed &mira alacritate negotium hoc suscepit, &prosecutus est, utut mille se obstacula eidem opponerent; inter praecipua erant cum suspiciones hominum ex praeconceptis quibusdam opinionibus nescio quid sinistri de hisce dimensionibus perperam sibi ominantium, quos dein suis laboribus clam palamque adversantes habuit; tum morbi &aegritudines, quas in perarduis suis itineribus inter tot aeris injurias, viarum difficultates, &perpetuas virium contentiones sibi non semel conscivit, vir vere indefessus &robustae patientiae. Quibus non obstantibus elapso vix triennio jam eo processerat labor, ut non tantummodo potiorem Tyroleos septemtrionalis partem metiendo absolverit, sed etiam quidquid mensus fuisset, in mappa 4 1/2 pedibus alta, &7. longa non tam adumbraverit, quam minutim expresserit; amoenissimum sane intuentibus spectaculum, in quo characterum nitor cum figurarum elegantia de palma decertet.