# Elogium Petri Anich xii

Maximilian Hell, Elogium Petri Anich, COMA ENDIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/elogium-petri-anich/xii

Labor hic prodromus fuit expeditionis longe diuturnioris; anno enim insequente nempe 1760 Anichio ab Aula Viennensi demandata fuit provincia totam Tyrolim septemtrionalem metiendi, & in amplissima mappa delineandi, minutis quibus vis discriminibus ac notis diligenter in ea expressis. Enim vero non magno solum animo, sed & mira alacritate negotium hoc suscepit, & prosecutus est, utut mille se obstacula eidem opponerent; inter praecipua erant cum suspiciones hominum ex praeconceptis quibusdam opinionibus nescio quid sinistri de hisce dimensionibus perperam sibi ominantium, quos dein suis laboribus clam palamque adversantes habuit; tum morbi & aegritudines, quas in perarduis suis itineribus inter tot aeris injurias, viarum difficultates, & perpetuas virium contentiones sibi non semel conscivit, vir vere indefessus & robustae patientiae. Quibus non obstantibus elapso vix triennio jam eo processerat labor, ut non tantummodo potiorem Tyroleos septemtrionalis partem metiendo absolverit, sed etiam quidquid mensus fuisset, in mappa 4 1/2 pedibus alta, & 7. longa non tam adumbraverit, quam minutim expresserit; amoenissimum sane intuentibus spectaculum, in quo characterum nitor cum figurarum elegantia de palma decertet.

---

Maximilian Hell (with Ignaz Weinhart), Elogium Petri Anich. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Elogium_Petri_Anich.
