# Observatio transitus Veneris 101

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, ANIMADVERSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/101

ANIMADVERSIONES In hasce Contactuum Observationes. Comparando contactus interiores limborum Veneris cum limbis Solis, seu in eodem loco, sive in diversis locis observatas, liquet, has adeo inter se consentientes esse, ut differentia maxima (seclusa differentia insigni aliqua tuborum) excedere non videatur 10. secunda tempo ris, imo saepius in eodem loco factae Observationes, uti Madritensium, Greenvichensium, Bononiensium, atque Stokholmiensium, ad unum secundum temporis consentientes habeantur. Major differentia habetur in contactu exteriore, nam in hoc differentia Observationis in eodem loco factae ab exercitatis Viris assurgit etiam ad 26. secunda temporis. Hinc Observationes contactuum interiorum ad eruen da Elementa praeferendae sunt Observationibus contactuum exteriorum. II. Durationes sive Immersionis, sive Emersionis omnino discrepantes esse; duratio minima in Immersione observata est 16. m. 38. s. Petropoli: in Emersione autem minima 17. m. 37. s. Herbipoli; aut saltem 17. m. 49 s. Madriti, vel 17. m. 50. s. Bononiae. Duratio autem maxima in Immersione 17. m. 46. f. Stokholmiae: in Emersione 18. m. 43. s. Domini Short in Anglia, aut saltem 18. m. 29. s. Patrum Cluet & Merville Parisiis: vel 18. m. 28. s. Florentiae: sive 18. m. 27. s. Tyrnaviae: vel 18. m. 31. s. Romae: differentia itaque inter maximam & minimam durationem in Im mersione habetur 1. m. 8. s. In Emersione autem inter du rationem minimam & maximam Herbipolitanam, & Anglicanam D. Short 1. m. 6. s. vel inter Bononiensem & Parisinam PP Cluet & Merville o. m. 39. s. Ex his, si medium arithmeticum assumatur, reperitur duratio Immersionis media = 17. m. 12. s. in Emersione autem habetur media = 18. m. 10. s. cum qua pleraeque inorae observatae consentiunt, ut inspicientibus Elenchum hunc videre licet. Illud tamen non reticendum, haberi Observationes ab exercitatis factas, quae 20. & nonnullae 30. secundis differant ab hac media, seclusa etiam differentia tuborum insigni. Quodsi etiam secludantur Observationes, quae ab hac me dia ultra 10. secunda abeunt, retinendae tamen sunt eae, quae intra 10. vel saltem 13. secunda temporis continentur, idque ob authoritatem, & fidem tot Observatorum exercitatorum, qui celebres ab aliis observationibus habentur. III. Celeberrimi Halley praedictionem de Solis parallaxi ad praecisionem; & defimenda, si bini interiores contactus in maxime dissitis locis observati non ultra 1.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
