# Observatio transitus Veneris 102

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, ANIMADVERSIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/102

secundum differant, in his nostris Observationibus locum quidem non habere, cum differentia contactuum interiorum etiam ab exercitatis Observatoribus assurgat ad 10. secunda temporis, atque adeo praecisionem non majorem parallaxeos quam 36 sive 3 1/2, sive 124′ ponendo parallaxim O 10′′ expectandam habeamus; attamen praecisio haec tanta adhuc foret, quantam a nulla alia Observatione derivare potuissemus; verum cum praecisio isthaec parallaxeos O supponat, differentiam Meridianorum inter Observationis loca certam esse debere ad unum secundum in tempore, quam certitudinem sperare non licet majorem, quam quae errorem 10. secundorum excludat, error autem 10. secundorum in differentia Meridianorum, producat in parallaxi O. 1. secundum erroris, facile intelligitur praecisionem isthanc non jam 51, parallaxeos solaris, sed solum 15, id est, determinationem non magis praecisam nos ex hac Observatione habituros, quam unius decimae parallaxeos solaris, seu unius secundi circuli; quae quidem praecisio adhuc tanta est, quantam e nulla alia Observatione Astronomica in hunc finem instituenda sperare licet. Parallaxim Solis hactenus aestimatam 10. sec. minuendam fore saltem uno secundo ex Observatione Stokholmiensi cum Parisiensium supra retuli. Hinc quoque intelligitur quanam parte augenda erit distantia Telluris a centro Solis. Verum de hisce determina tionibus nihil adhuc pronunciandum mihi est, cum Observationes D. l’Abbé Chappe, D. Pingre, atque Anglorum (qui causa hujus parallaxeos maxima sane itinera fecerunt) nondum ad meam pervenerint notitiam. IV. Illud etiam de his contactibus observandum, quod tubis Newtonianis observati contactus serius adnotati habeantur, ipsaque differentia temporis inter contactum prielementiae in aerere terraemonst Hae quidem Parallaxium differentiae ita se habent, si Longitudo geographica Meridiani Madritensis accurate de finita foret, verum, quoniam progressus harum differentiarum ex observationibus his ipsis deductarum, effectu Parallaxeos omnino non respondet, ut Tabulam consideranti clarum est, discrepantiam hanc a non accurata Meridiani Madritensis positione geographica pendere in aperto est; quapropter ad indicandam hanc parallaxium differentiam, sequentem Tabulam V. ob oculos ponere placuit, in qua a Meridiano Parisini Observatorii Regii accurate definitae habentur reliquorum Meridianorum Positiones; assumere etiam placuit pro basi comparationis Observationem Domini Maraldi Viri in observando exercitatissimi, qui in eodem Observatorio Regio Transitum hunc observaverat. Tabula V. Generalis, Exhibens momenta contactuum apMeridianum Observatorii Parisini, parentia reducta ad eorundemque differentiae affectae Parallaxi in Tempore. CONTADIFF. PA

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
