Latin
LOCORUM
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 108
Unproofread scanNot analysed yet
Aniamadversiones in Tabulam V I. Observatae differentiae Parallaxium pleraeque non respondent effectui Parallaxeos, unde gradus praecisionis harum Observationum intelligitur; nam Primo: Si spectetur effectus Parallaxeos horum omnium locorum respectu centri Telluris, certum est, effectum Parallaxeos re spondentem longitudini geographicae locorum in superficie Telluris litorum. Sole versante in plaga orientali, egressum apparentem retardatum observari debuisse, &quidem ma xime retardatum, si in loco Observationis egressus Veneris spectabatur Sole in horizonte, vel prope horizontem Orien talem versante, hinc vero consequitur, quod positis locis in eodem parallelo, quae quo magis a se invicem occidentem versus removentur, eo magis retardatum egressum obtinere debuerint, ea vero loca, quae magis ad Orientem accederent, magis acceleratum respectu locorum ad occidentem sitorum; hoc est, si observata tempora ope differentiae Meridianorum reducerentur ad eundem Meridianum, loci occidentalioris tempora observata forent majora, Exempli loco sit Observatio Tyrnaviensis, &mea vel Domini Lysogorski Viennensis, Parallelus Tyrnaviensis a Viennensi solum 10′58′ differt, differentia autem Meridianorum in partibus circuli Aequatoris est 1 11 154′ seu in tempore 4′ 45´ Est autem ultimus contactus observatus Tyrnaviae 9. 47′. 36′, quem reducendo Viennam fit 9 42′ 51'. Observatio mea habet 9. 43'. 10′′ Domini Lysogorski 9. 42'. 59´´ quarum utraque major est, mea quidem secundis 19. altera 8. sec. Parallelus Ingolstaciensis a Parisini Observatorii Parallelo solum, 4′ 14′. Circuli differt, differentia autem Meridianorum est 9. 21. 30′', quo Ingolstadium est orientalius, deberet ergo tempus observatum vi Parallaxeos esse minus, quam Parisiis, est autem majus, ut ex Tabula V. liquet. Pari ratiocinio, si loca sint sub eodem Meridiano in diversis parallelis sita, certum est, tempora minora esse debere locorum, quae majorem habent latitudinem geographicam borealem, nam cum latitudo Veneris fuerit meridionalis, effectus parallaxeos locorum borealium, Venerem a vera semita removere debet Austrum versus, adeoque facere semi tam apparentem minorem vera, inde emersio acceleratior videri debuit in locis magis borealibus; Exemplum esto locorum Ingolstadii, &Bononiae, quae fere sunt in eodem Meridiano, differunt enim solum 1154′ circuli, seu 157′ in tempore, differentia autem parallelorum est 4 16′ 24′', qua Ingolstadium borealius est, jam contactus primus Ingolstadii observatus est 9. 4'. 5916 seu reducendo Bononiam 9. 4'. 441.