# Observatio transitus Veneris 110

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, LOCORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/110

Operae sane pretium tulerit, qui binas Tabulas horum locorum supputaret, quarum prima effectum parallaxeos absolutae respectu centri Telluris, altera parallaxim respectivam respectu Observatorii Parisini, & Locorum, in quibus facta est Observatio, complecteretur; ex his enim praecisio Observationum omnino intelligeretur, unde exactiores ad Solis parallaxim definiendam seligerentur; Ego, si otium ad tantos calculos suppeteret, laborem lubens suscepissem, at calculis Ephemeridum, atque aliarum Observationum ita distineor solus, ut ad hos calculos nullum prorsus otium reperiam. II. Ex hac Tabula liquet, ideam primam Cel. Halley de effectu Parallaxeos retardante vel accelerante Emersionem aut Immersionem non rectam fuisse illam, qua e motu retrogrado P & motu diurno Telluris priori contrario existimabat Emersionem e superficie Telluris spectandam fore retardatam; liquet enim Emersionem omnium Locorum in Tabula hac V. relatorum omnino acceleratam fuisti Immersionem autem retardatam respectu centri Telluris, licet Observatio facta sit Sole versante in plaga orientali respectu horum omnium Locorum; causa hujus effectus est, quod locorum borealium parallaxis utraque tam longitudinis, quam latitudinis Venerem retrogradam in Immersione a disco Solis removebat tam versus orientem, quam Austrum versus; e contra in Emersione parallaxis longitudinis, quae Venerem ortum versus removebat, longe minor fuerit parallaxi latitudinis Venerem Austrum versus deprimente, hinc Emersionis acceleratio. Inde consequitur quod ad momenta obser vata Emersionis reducenda ad centrum Telluris, seu a parallaxi repurganda, differentia harum parallaxium non subtrahenda, sed ad momenta observata addenda sint. Rei rere aerere deter einere temerentes veritatem in Observationibus Stokholmiensi, Petropolitana, & Paritiensium exploratam habemus. Parisiis Domini Maraldi Emersio centri P apparens habetur 8. 37'. 50′′ addendo ob parallaxim 1'. 1. erit Emersio centri ? vera, sive e centro Telluris visa 8. 38'. 51. Petropoli D. Braun Emersio centri 8 apparens 10. 28'. 16. ad hanc addendo 2'. 44´´ pro parallaxi, habetur e centro Telluris 10. 30′. 45′. reducendo ad meridianum Parisinum erit 8 38′ 45. Parisina habet 8 38′. 51. Consentientientes: quodsi vero hae parallaxes subtrahantur, foret Parisina 8. 36′. 49. Petropolitana 8 33′ 16′ admodum discrepantes. Quod ipsum liquet ex hac Tabula V nam differentia parallaxium Petropolim inter & Parisios, observata habetur in primo contactu 1744.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
