Latin
114.1 to 114.4
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 114.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
IIO OBSERVATIONES TRANSITUS VENERIS Animadversiones in Tabulam VI. &VII. lementa Cel. Viri D. Eustachii Zanotti, P. Kratz. P. Weiss, &D. Rizzi Zannoni, eadem sunt, quae typis vulgata, &mecum communicata voluere laudati Astronomi; mirus horum Elementorum inter se, &cum meis consensus, tam institutam observationem à singulis accuratione singulari factam, quam supputationes omni praecisione definitas esse, satis omnino demonstrat; haud exspectandus profecto consensus, &solum in exiguis minutiis differens, mirus certe videri debet iis, quibus notum est, &diversis methodis observationem hanc factam a singulis, &varios, distinctosque modos, ac vias cuivis horum Observatorum proprias fuisse, quibus in dicta Elementa calculis inquisierint; meam quod attinet methodum, eam mihi satis clare exposuisse videor: D. Zanotti methodo nova sibi propria, ac peculiari a mea, &caeterorum admodum diversa sua eruit elementa; Kratzius Noster item alia usus est methodo, scalae scilicet, atque circini ope. Weissius methodum D. Cassini in Actis Parisinis ad Annum 1743. Editionis Holland. relatam secutus est; quanam via D. Rizzi Zannoni sua assecutus sit elementa, non indicatur in Typis edita Observatione. Quapropter e consensu hoc satis certa videtur conclusio: Elementa haec a me hic exposita etiam cum aliorum exercitatorum Astronomorum Elementis, quae me adhuc latent, consentientia fore: proindeque aut vera, aut ad haec admodum prope accedentia esse: nec ulli mirum videri debet, si momenta temporum uno vel duobus minutis primis differant, qui sciunt, motum Veneris in Orbita adeo lentum, tardumque esse, ut intra minutum temporis, quatuor minuta secunda Venus non percurrat integra: quis autem is est Observatorum vel Astronomorum Deus, qui aut observando, aut calculando se quatuor secundis non aberrasse persuadere nobis possit? certe vel ipsa Logarithmorum ratio, quibus in calculando uti debemus, errorem quinque etiam secundorum in Trigonometricis non excludit semper. II. Ex Tabula VII. clarum est, Tabulas solares D. de la Caille, &Veneris D. Cassini Anno 1740. editas, quemadmodum in Transitu meo typis ante biennium edito praedixi, inter hactenus editas optimas esse, caeterisque omnibus palmam eripere: eas praeterea adeo praecisas esse, ut nonnisi exigua correctione opus habeant; de qua correctione haec mea est opinio; Primum suppono in quantitate distantiarum, aut saltem in proportione harum distantiarum Veneris a Tellure, atque ejusdem Veneris a Sole nihil immutandum fore ex hac Observatione. Etsi enim imminuenda fore inveniretur parallaxis Solis uno Ex. Gr. secundo, atque adeo distantia Telluris a Sole augenda in ratione 10. ad 1. in quantitate quoque parallaxeos Veneris, ratione hujus imminutionis mutatio fuscipienda videtur, ut caetera consentire possint.