Latin
METHODUS
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 122
Unproofread scanNot analysed yet
de la Caille, cujus descriptionem dederam in Dissertatione mea de Transitu Veneris per discum O calculis definito &methodo observandi illustrato, quae etiam Ephemeridibus meis Anni 1761. praefixa habetur; in ea descriptione figuram aliquantum immutatam exhibui, quadrati nempe, loco rhombi, quae tamen usum ibidem expositum non immutat. Pro, Appendice adnecto Observationes Astron. è quibus Longitudo, &Latitudo geographica quorundam locorum recens determinata est, aut determinationi aliorum locorum, quorum Observationes ad meam non pervenerunt notitiam, usui esse possint.