# Observatio transitus Veneris 122

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, METHODUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/122

de la Caille, cujus descriptionem dederam in Dissertatione mea de Transitu Veneris per discum O calculis definito & methodo observandi illustrato, quae etiam Ephemeridibus meis Anni 1761. praefixa habetur; in ea descriptione figuram aliquantum immutatam exhibui, quadrati nempe, loco rhombi, quae tamen usum ibidem expositum non immutat. Pro, Appendice adnecto Observationes Astron. è quibus Longitudo, & Latitudo geographica quorundam locorum recens determinata est, aut determinationi aliorum locorum, quorum Observationes ad meam non pervenerunt notitiam, usui esse possint.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
