# Observatio transitus Veneris 2

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/2

MONITUM. eleberrimus Veneris ante discum Solis Transitus, anno hoc per orbem Universum observatus, Editionem mearum Observationum annuarum, quas pro more Ephemeridibus meis adnectere solebam, mutandam suasit; Quapropter praetermissis omnibus aliis Observationibus, quas in Elenchum anni proximi referam, Observationes solius Transitus Veneris atque Satellitum Jovis anno hoc vulgandas volui, persuasus planissime, & ab exercitatis Astronomis factum meum haud improbacum iri, & à Junioribus Observatoribus, si iisdem calculorum methodum planius explicarem, itemque à Posteris gratiam mihi habendam, quod opera mea qualicunque Observationes nonnullorum Astronomorum, quas hic in unam summam colligo, ab interitu vindicatas, eorum usui conservatas voluerim. De hisce Observat ionibus, quod porro moneam, nihil est, cum, quae voluerim, suis locis dilucide à me exposita existimem. tized by l Doc Observationibus subjicio Elementa, Elementis Tabulas Generales septem, Tabulae cuivis Animadversiones meas, tum calculos novos duorum Transituum proximorum Anni videlicet 1769, & 1874. juxta Observationem meam, aliorumque recens factam emendatos; Eclipseos item Solis Anni ejusdem 1769. die eadem 3.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
