# Observatio transitus Veneris 25

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIONES ASTRONOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/25

rum, & loci, ante non bene examinati incommoditatem, accedentibus etiam nubibus, nihil omnino determinare poterat, ne Emersionem quidem, cujus, quod mirum, momenta utriusque contactus, ut mihi retulit, a se observari potuissent, nubibus aperturam coeli relinquentibus: unde quia nobis a dicti Domini loco orientem versus spatio itineris trium horae quadrantum distantibus nubes contactum primum eripuerant, has admodum profundas, sive horizonti nostro vicinas fuisse. Multum dolui, me observatione viri hujus, quam accuratam fore praevideram, si fieri potuisset, privatum fuisse. In suburbio a S. Leopoldo dicto Perillustris D. Müller tubo 3. ped. micrometro binis filis ad angulum rectum se se in foco intersecantibus, cujus objectivum e vitro rubro, colore arte vitriaria imbuto a se elaboratum erat, quatuor positiones methodo DD. de PIslii, & Fouchi a se definitas mecum communes fecit. Emersionem eodem tubo à se observatam fuisse tempore vero hora 9. m. 43. s. 13. adnotavit, videtur tamen aliquanto citius contingere debuisse, quod fortassis temporis horologii correctio debito modo applicata non fuerit, aut horologium interea variationem aliquam non cognitam subierit. Mercator quidam etiam, tubo insigni Emersionem in horto quodam suburbano observaverat, sed ad horologium solum civile circiter ad unum minutum tempus verum indicans, utrumque tamen contactum viderat, primum adnotavit contactum hora 9. m. 25. ultimum 9. m. 42. Unde mora 17. minutorum. Emersionem hanc celerior, quam calculus dabat, Veneris motus, multo praecisiorem fecit, quam existimassem fore. Diameter Veneris, de qua inferius quaepiam, minor apparuit, quam calculus, & caeterae observationes ante & post hunc congressum tempore culminationis factae dabant: caeterum mihi quidem Venus in disco Solis versans terminata, attamen ita disco solari immersa apparebat, quasi cavitas quaedam nigra, circulo lucidiore circumdata, num id ratione dioptrica tubi, aut nubium, aut vitri rubri coloris, quod adhibebam, an autem oculorum meorum dispositione factum, in medio relinquo, id solum novi, causa athmosphaerae Veneris, qua eam carere omnino mihi certum est, nequaquam factum, existimo autem subesse causam aliam opticam insignis hujus diametri imminutionis, ut inferius edisseram. Caeterum toto reliquo tempore usque ad horam etam vespertinam sedulo Solem tubo meo 44 ped. Newt. insigni contemplabar, neque tamen ullam maculam ejusmodi detegere licuit, quae satellitem Veneris (cujusmodi Lemovicis primis Mensis Maji diebus observatum fuisse intellexeram) indicare posset. Ex his meis Positionibus differentias Longitudinum, & Latitudines, calculo quadruplice deductas, atque inde erutas medias arithmetice Longitudines & Latitudines veras Veneris, una cum motu horario ex Observationibus reperto in Tabulis sequentibus proponere placuit, e quibus reliqua Elementa a me subinde supputata facile periclitari licebit. Pro Motu Horario Q in Orbita. M. S. JObservationes M. S. Observationes. Meatum Arithmetis XXVIII I & VII EX G, H, & I. I. & VI DII & V. II& IV EI & IV

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
