# Observatio transitus Veneris 27

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIONES ASTRONOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/27

4 12 IK IIIIS IV 4 o Ex his Med. Arith. 3594 De Diametro apparente Veneris. Oraeter caetera elementa, quae ex hac Observatione deducta praecisiorem determinationem Systematis nostri Planetarii suppeditant, non ultimum locum mihi vendicare videtur accurata diametri Q dimensio, & notitia; de terminata enim accurata parallaxi Solis, atque Veneris, determinata habetur Telluris a Sole, & Venere, itemque Veneris a Sole distantia, axesque Ellipsium Orbitarum, a quibus ad caeterorum Planetarum distantias reperiendas scalam praecisiorem determinatam habemus; ex his tamen virium agentium, sive perturbatricium motûs sine diametrorum praecisiore notitia (a qua quantitatis massarum determinatio pendet, unde vires agentes colligantur) legem accuratiorem definire haud licet. Dubio nullo subest, Planetas in se invicem agere, in eoque maximâ industriâ hodierni incumbunt stronomi, ut quantitates harum virium determinent: Telluris motum, praeter Lunam, quod Jam a Newtono utcunque determinatum erat, a Venere & Jove perturbatum iri, clarissime, & exacte demonstravit, quantitatemque definivit Celeb. D. Clairaut, Acad. Reg. Scient. Paris. Socius, Tabulamque nobis suppeditavit idem Celeb. Clairautius, quam Tabulis Solaribus Dom. de la Caille insertam habemus, in qua quantitas perturbatrix maxima motus Telluris, seu positiva, sive negativa sit, aequalis ponitur 15. 2. quamvis autem ignorem, quamnam diametrum Q pro his calculis supposuerit idem Clairautius, existimo tamen multo majorem sumpsisse ea, quae 58, vel 59 Secundorum per Observationem in Disco Solis nuper visa est; omnes enim Observationes accuratissimae diametri ? extra Discum Solis factae, Veneris Perigaeae prope nodum versantis, multo omnino majores repertae sunt ab Astronomis, eaeque Tabulis insertae.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
