# Observatio transitus Veneris 28

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIONES ASTRONOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/28

Dis Praeceperam ego animo longe ante hunc Transitum, discrepantiam haud exiguam futuram inter dimensiones diametri 2 in Sole versantis, ab iis dimensionibus, quae fierent Venere extra Solem versante, e causis opticis, diametrum Veneris illuminatam extra Discum Solis augentibus, minuentibus contra diametrum obscuram in Sole videndam; Quapropter ante & post Congressum hunc, diametrum Q culminantis metiendam mihi proposueram, quarum Elenchum, ut eas obtinueram (demptis 6. Secunuis ob fili micrometri crassitiem) hic subjicio: die 29. E quibus die 6. Junii apparere debuisset = I. 171. dimensio tamen maxima die 6. Junii, quae ab exercitatis Astronomis facta habetur, ut inferius referam, non excedit numerum 1. 47. quorundam autem minima reperta est 50′. Unde media eruitur 57′, vel 58. Ego quidem diametrum Q in Sole (quae mihi annulo lucido circumdata visa est) dimensus fui una cum annulo mihi apparente, eamque Verum cum è mora per horarium (quae 4, & 1 plerumque erat) fuerit 56′ vel 58′ neque ulli praeterea Astronomorum major visa est, quam 1'. 4′. Hanc igitur optice imminutam tum censebam. Quare post Transitum observatum, iterum dimensionibus diametri Veneris culminantis incubui, easque satis omnino praecisè, & summa accuratione dimetiri conatus eram, quas nunc subjicio: Junii die 23. diam. Julii die Ex his Observationibus, si diametri pro ratione distantiae P a Tellure supputentur pro die 6 Junii, adhuc omnes majorem exhibent, quam 584. Neque tamen his meis determinationibus omnem velim fidem adhibitam, nisi hae cum aliorum exercitatorum Observatorum dimensionibus consentiant, quas ante & post hunc congressum factas fuisse haud dubitare possum; mihi quidem hujusmodi Observationes, quas maxime cupiebam, communicatae nondum sunt, solius Domini Short factas in Anglia, quas inferius recenseo, conimunes habeo, e quibus subductis calculis pro die 6 Junii sequentes inveni diametros ? apparentes.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
