Latin
OBSERVATIONES ASTRONOMICAE
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 30
Unproofread scanNot analysed yet
Prima: quae ex illuminatione Veneris a Sole, ultra hemisphaerium Veneris petitur, eo, quod a Sole, cujus diameter saltem centies major est, radii Solis extremi ad peripheriam Veneris ultra hemisphaerium pertingere debeant, Prima, inquam, haec causa nulla est, nam ex hac quidem causa, subductis pro ratione distantiae Veneris a Sole calculis, semidiameter Veneris ne uno dimidio secundo Circuli imminuta apparere potuit. Secunda: quae athmosphaeram Veneris respicit, vi cujus radii Solares hanc ingressi refringerentur ad axem visui oculari perpendicularem, qua refractione radiorum Solarium formaretur corona, sive annulus lucidus Venerem circumiens, atque diametrum imminuens, haec inquam causa, repugnantibus accuratis Astronomorum Observationibus, athmosphaeram sensibilem (analogam Telluris nostrae) Veneri negantibus, adferri minime potest; &si admittatur etiam, tantam tamen, ut ex dioptricis constat, imminutionem causare haud posset. Tertia: E radiorum Solarium diffractione Newtoniana, qua radii Solares obliqui ad peripheriam Veneris pertingentes, eam non contingunt, sed in certa distantia ab eadem vi repulsiva, recedentes, coronam quandam latiorem efforment; verum haec quidem causa coronam visibilem circa Venerem extra Solis discum versantem in imagine, expressa in retina oculi, efficere poterit, quanquam &hanc valde debilem; diametrum tamen Veneris in Sole obscuram haud quaquam imminutam exhibere posse, satis puto clare intelligitur, cum radii hi diffracti a peripheria Veneris distantes, non ad axem oculo perpendicularem Hanc accedentes, sed potius recedentes intelligantur. Bosecmateriam egregia dissertatione illustrem reddidit vichius Noster de Athmosphaera Lunae, Romae ed ta. Quarta Causa, quae summitur ex imagine lucida Veneris, per tubos opticos conspecta, vi quorum ex dioptricis, iride quadam, seu corona radiorum tubi Optici, in foco non in uno puncto concurrentium, peripheria Veneris circumdatur, augeturque imago in retina depicta, causa haec inquam probabilitatem suam habet auctae diametri P extra discum O, verum imminutionem in disco Solis non lar satis demonstrat, eo, quod eodem modo vitra tuborum radios distrahant, Venere etiam in disco O versante.