Latin
OBSERVATIONES ASTRONOMICAE
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 32
Unproofread scanNot analysed yet
Barros Academiae Regiae Parisinae correspondens, verum num ex eadem causa objecta obscura imminuantur, non recensetur, quod si spectetur ratio demonstrationis, quae per radiorum spuriorum abstersionem, seu dispersionem explicatur, augmentum potius, quam imminutionem objecti obscuri probare videntur; si tamen causa haec recte intelligatur, apparentem imminutionem objecti obscuri omnino efficere debere, facile perspicitur; nam experientia constat, non solum flammam candelae per vitrum obscurum (maxime rubri coloris) conspectam multum imminutam apparere, sed &lychnum, (qui corpus opacum &nigrum repraesentat) admodum sub exigua imaguie conspici, adeo, ut si vitrum admodum obscurum adhibeatur, quod flammam candelae valde debilem exhibet, vix vastigia lychni appareant: idem in maculis Solaribus per tubos dioptricos interposita hujusmodi crystallo expertus sum saepius, adeo, ut minores maculae penitus inconspicuae redditae fuerint; haec tamen causa si sola consideretur, dimensionem Veneris in disco Solis minus praecisam efficere non potest, nam &angulum visorium, &fila micrometri, &ipsam imaginem O in eadem ratione imminui oportere intelligitur, ut adeo dimensionem, atque proportionem errore afficere non posse videatur. His intellectis conficitur; rejectis primis tribus causis, sequentes ternas quartam, quintam, &sextam, non quidem seorsim sumptas, attamen conjunctim agentes, imminutionem opticam diametri Veneris in disco Solis visae efficere potuisse, quanam autem quantitate? id quidem nondum definire licet; si è causa quarta tantundem diameter apparens prae vera imminuta appareret, tum conclusio facile formaretur; si enim dimensa diameter ? Perigaeae lucida reperiatur Ex. gr. 1. 177, &eadem obscura in disco O versans dimensa foret 58′, tum semissis differentiae, quae foret –9 1/2 adjecta minori 58', efficeret veram =I'. 7 1/2, verum id adhuc demonstratum non habetur. Operae itaque pretium fuerit, si exercitati Observatores Anno 1769, quo Venus iterum in disco Solis conspicietur, Mense Majo toto, totoque Junio, industria omni dimensiones diametri Veneris instituerint variis methodis, easque cum Publico communes fecerint, e quibus ratio certior imminutionis definiri possit.