# Observatio transitus Veneris 37

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, NERIS IN O, ITEMQUE TEMPORE VERO HUJUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/37

ELENCHUS Observationum TRANSITUS VENERIS PER DISCUM SOLIS Anni 1761. die 5ta Junii, Variis per Europam locis, à Viris in observando exercitatis factarum. stronomicas inter Observationes esse nonnullas Thesauro omni omnino pretiosiores, quarum defectum, neglectum, aut amissionem, nulla summorum Ingeniorum vis, industria nulla, nulla laborum, aut vigiliarum series, nulla etiam Regum, Principumque munificentia, aut auri copia restituere, compensare, aut exaequare possit. Astrono miae periti fatentur omnes. Ne autem Astronomiae, Scientiae sane subtilissimae, profundissimaeque ignarus quispiam ambitiosius fortasse, atque speciosius, quam verius id à me dictum existimet, tribus, ut ajunt, edicam verbis: Astronomiam, fontem unicum, fundamentum unicum verae esse Philosophiae naturalis, atque adeo Parentem Physicae, à qua tanquam Matre, maximô numerô, utilissimae in genus humanum productae sunt Scientiae, Artesque, in quarum recto usu, Regum, subditorumque Populorum felicitas, atque civilis vitae beatitudo firma, stabilisque consistit. Sole profecto clarius est, totaque celebratissimorum Philosophorum Historia notissimum; aut solos verè Astronomos fuisse Philosophos, aut solos verè Philosophos fuisse Astrono mos. Et quaeso (ut retrò omnes verè Philosophos taceam, unde Keplerus? Newtonus unde? profundissimam suam juxta, ac generi humano utilissimam actionum, viriumque (in quarum sola recta cognitione consistit tota Physicae Scientia) hausere doctrinam? an non e Systemate nostro planetario? an non ex hoc, tanquam ex aperto Naturae agentis libro veras actionum leges exscripsere suas? At unde divini hujus Systematis planetarii notitia? an non haec ipsa est, quam nomine Astronomiae theoreticae appellamus, quae Matrem non aliam agnoscit, atque solam Astronomiam observatoriam? Ausim edicere: Keplerum nequaquam futurum fuisse Keplerum; Newtonum, non Newtonum, nisi Astronomum; nec Astronomum Newtonum nisi, Tychone, atque Copernico Astronomis, tantumque floruisse Philosophiam naturalem, quantum Astronomiam. Quis nescit tristissimum Philosophiae naturalis statum ante Tychonis tempora? at quis etiam ignorat, id temporis Astronomiam observatoriam sepultam quoque penitus?

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
