Latin
NERIS IN O, ITEMQUE TEMPORE VERO HUJUS
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 38
Unproofread scanNot analysed yet
postquam autem immortalis Tycho astronomico afflatus spiritu, sumptu sane maximo, atque labore incredibili, Astronomiam observatoriam instaurare postquam Scientiae hujus, laborumque complures Sectatores, discipulosque, &hos inter acutissimum Keplerum habere coepit, postquam Copernicus verum Systema suum planetarium, diu, multumque occultatum palam fecit, tum una Arabum tenebrae dissipari, verae rerum naturalium notiones enasci, vera denique proferri coepit Philosophia naturalis, nec ab aliis omnino viris, nisi solis Astronomis, aut horum Discipulis. Adeo nempe verissimum est; Philosophiam naturalem ita conjunctam Astro. nomiae: ut, ubi haec floret, Philosophiam quoque florere. hac autem neglecta, aut exstincta, veram interire Philosophiam necesse sit. Exemplo sunt Italia, Gallia, Anglia, ipsa adeo Moscovia, omnesque florentes Academiae, atque Universitates, quibus Philosophia hodierna lucem suam debet, non ante Scientiarum Reipublicae summe necessa barbariem, tenebrasque exuisse suas, quam riarum, dum Astronomos habere coeperunt, nec alios, nisi hos ipsos verè Philosophantium fuisse Patres. Hinc illa prima Regum Principumque cura, (qui se, suosque populos verâ Philosophiâ beatos voluêre) ut Sedem URANIAE, Philosophorum MATRI, non solum ponerent splendidissimam, sed Astronomos (solos nempe veros Philosophos) unde, unde Praemiis, Stipendiisque maximis, accerserent, stabilirent, foverentque, probe gnari, hos solos Scientiarum, vitam civilem beatam facientium (si Theologiam, atque Juris Prudentiam demas) Inventores, Auctores, Conservatoresque esse. Ea causa hodiernos inter solide Doctos, hic sermonis usus proprius factus, ut dum verè Philosophum, Scientiis naturalibus omnibus solide instructum, indicare cupiunt, eundem nomine Astronomi appellent, scilicet, Astronomiam ultimum esse Scientiarum naturalium apicem, &veluti complementum, quo acies mentis humanae pertingere possit.