# Observatio transitus Veneris 40

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, NERIS IN O, ITEMQUE TEMPORE VERO HUJUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/40

Ante tamen, quam opus adgrediar, monendum censui, Primum, me omni cum fide relaturum singula, uti communicata sunt; dein, si quaepiam omissa reperiantur, ea, aut mecum non communicata, aut, ut minus caeteris consentientia spectata velim, demum, si quorumdam Astronomorum, seu factas observationes, seu deducta elementa meis hisce non usque quaque in minutiis consentientia ab ipsis Observatoribus, typis posterioribus expressa, prolata fuerint, ea, utpote meis anterioribus, posteriora, his praeferenda velim; fieri enim posse, imò utiliter fieri censeo, ut quae primo calore, atque fructum Observationis illico cognoscendi impetu, labore etiam properante, prolata sunt, animo sedatiore, atque otio laborem repetendi ampliore, emendatiora subinde proferantur. Sed ad rem, atque à Gallia foecundissima praestantissimorum hodiernorum Astronomorum Genitrice & Altrice ordiamur. Nulla, quod sciam, totius Europae florentium Academiarum Illustris Societas, fervore tanto, tanto exercitatissimorum Academicorum Numero, tanta industria, meditataque accuratione Phaenomenon hocce singularissimum observandum sibi sumpserat, atque Illustrissima, celeberrimaque Academia Regia Scientiarum Parisina, Astronomorum Mater. Haec è solo suorum Sociorum, diversis titulis gaudentium, numero, qui vel ad meam pervenerunt notitiam, duodecim censet Observatores Viros excellentissimos; è Correspondentium autem Classe, ut vocant, per orbem universum sparsos Viros celeberrimos his omnino plures, ut adeo ex hujus solius Academiae definitione, praecisionem illam omnem Elementorum ab observatione hac deducendorum Orbis litteratus exspectandam habeat, quam per immanem observationum collectionem habere licebit, hujusque solius determinationi caeteris Astronomis acquiescendum esse omnino existimem. E duodenario numero Membrorum, ut appellant Honorariorum, bini mihi innotuere Viri Illustrissimi, qui observationem hanc, industria atque praeparatione tam raro Phaenomeni respondente, peregêre: EMINENTISSIMUS, nempe, CARDINALIS DE LUYNES ARCHI EPISCOPUS SE

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
