# Observatio transitus Veneris 49

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIONES IN ANGLIA FACTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/49

E litteris D. Bevis ad Eundem D. Fermer, sequentem Paragraphum addo: Nihil est, (ait D. Bevis) quod "addam ad observationes transcriptas à D. Short; communicandam solum habeo observationem cujusdam in observando exercitati Viri, optimis ad observandum instrumentis instructi. Hic Vir, me hortante, observavit hunc Transitum in Urbe Les kard comitatus Cronvallensis, cujus longitudinis differentia ab Ecclesia Cathedrali S. Pauli est 17. m. 5. s. occidentem versus, est vero Cathedralis S. Pauli occidentalior Observatorio Greenvichensi 22. 1/2 sec. quapropter Leskardium occidentalius est Greenvicho 17. m. 27. 1/2 sec. Hic telescopio 18. ped. augente objecta 55es observavit contactum interiorem tempore vero: Exteriorem H. 8. m. 19 s. 23. "duratio Emersionis est: 19. m. 3. s. Diametrum Solis di"mensus est ope novi micrometri Dollondiani ad telescopium idem applicati, 31. m. 31. s. diametrum Veneris reperit 59. s. Haec mihi de observationibus in Anglia factis innotuere, nec praeter has aliae, harum tum inter se, tum, cum alibi factis comparationem in Tabula Generali sub finem exhibenda, videre erit.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
