Latin
OBSERVATIONES FACTAE IN HISPANIA
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 50
Unproofread scanNot analysed yet
acutissimos Europae Astronomos amplexos esse planetarium Copernici quiescentis Solis, atque Telluris motae Systema, tanquam fuisset sacris litteris minus conforme, in Gallilaeo hujus defensore, censura notatum. Jacebat ergo in Hispaniis penitus sepulta, &vix jam nomine nota Astronomia, sed una (quod necessum erat, quodque superius monui) jacebat quoque lectissima hujus filia vera rerum naturalium Philosophia, quae tamen, si uspiam, in Hispaniis certe, ab acutissimis Regni hujus ingeniis ad summum apicem, ad quem Arabum tenebrosa logomachia perducta est, provehi, non sine exterarum Gentium admiratione, potuisset. At nostra quidem aetas, meliora utilissimae Scientiae astronomicae tempora atque verae Philosophiae in Hispaniis progressus, nos sperare jubet, sapientissimo felicis recordationis Hispaniarum Regis FERDINANDI VI. An. 1746. Sceptrum Regale capessentis, Decretô, Viri Astronomia, Scientiisque naturalibus exculti, stipendiis haud parvis e variis Provinciis &Regnis in Regiam Madritensem evocati; postquam primis curis (consilio sane sapientissimo) Sedes Uraniae Madriti posita, in qua praeter caeteros ad exercendum Astronomi Regii Munus e Provincia Bohemiae evocatus est R. P. Wendling e S. J. Vir in omni mathema tum parte egregie versatus; postquam Regali prorsus munificentia in instrumenta astronomica, atque Physica, (ut certa mihi notitia constat) vel ad annum 1760. octuaginta millia florenorum nostratium impensa sunt. At multo majore progressu nunc quidem Astronomiam cum Philosophia naturali in Hispaniis excolendam, promovendamque sperare licet, postquam INVICTISSIMI hodie feliciter Regnantis REGIS CAROLI III. nunquam satis laudando erga Scientias, virosque solide doctos amore, non modo egregie jacta Astronomiae fundamenta munificentiâ Regiâ sarta, tectaque servantur, verum evocatis novis Scientiarum Professoribus, quos inter Vir e Provincia Societatis nostrae Austriaca Celeberrimus R. P.