# Observatio transitus Veneris 58

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIO I. Alt. gr. 5. 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/58

Calculos omnes hic non trademus, ne longiores "simus, quam oportet, sed ea tantum conscribemus, quae ex praecedentibus numeris subducto Calculo comperta " sunt. Elementa a Zanottio deducta inferius in Schemate universali referam. Diametrum Veneris e mora Emersionis deduxit 57. s. 40. Tert. Haec de Observatione in Specula. De Observatione in Conclavi inferiori facta a Viris Celeb. R. P. Frisio, D. Comite Cassalio, & Canterzano, haec refert Zanottius: Duobus telescopiis altero pedum 6. altero pedum 8. " quibus reticulum aptatum erat ex quatuor filis octo se"mirectos angulos in centro comprehendentibus, Astrono"mi in inferiori Speculae conclavi Observationes iniêrunt, " qua observandi methodo differentiae Ascensionis rectae, & " declinationis inter Solem, & Venerem in singulis, phasi"bus tuto decernuntur, dummodo Sol ab horizonte absit " gradus circiter decem; in minoribus enim ab horizonte " distantiis refractiones aliquam deviationem non prorsus " contemnendam ab horariis & parallelis circulis efficiunt. "Ob hanc causam Observationes paulo serius inchoatae " sunt. Monebimus, reticulum in singulis phasibus sic com"positum fuisse, ut limbus Solis meridionalis filum perrade"ret, quod cum Astronomi tentando assequerentur machi"na enim parallactica multis de causis uti non licebat, plu"res phases rejicere coacti fuerunt, in quibus Solis lim"bum Observatione vix peracta a filo nonnihil amoveri „ perspiciebant. Nunc eas tantum Observationes conscri"bemus, in quibus nulla erroris suspicio fuit.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
