# Observatio transitus Veneris 79-2

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIO MONACENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/79-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/79-2

OBSERVATIO MONACENSIS. Monachii (Urbe in Bavaria Principe) ab Anno 1759. quo Academia Scientiarum Historiae, & Matheseos primum coacta est, Urania quoque aliquo in pretio haberi coepit. Primos suos in hac subtilissima Scientia conatus publicos voluit Anno 1761. cum celebri Transitu Veneris per Discum Solis, cujus Observationem Typis datam liberalissime etiam inter Eruditos distribuendam curavit; illud mirandum, Observatoris, aut Observatorum Nomina, silentio Academico pressa; sic autem habet. Observatio Transitus T per discum O die Astronomica "§. Junii 1761. in Olservatorio Monacensi, cujus elevatio „ Poli 48 9′ 55′′ observata est, differentia vero horaria a „Meridiano Observatorii Parisini supponitur 36′ 50′′ (cum "nulla hucusque certa Observatione definiri potuerit.) Fa"cta ope quadrantis, radio trium pedum Parisinorum de"scripti, cur tubus dioptricus 3 1/2 circiter ped. affixus; micro"metrum ejus constat quatuor filis immobilibus in foco "tubi se se ad angulos semirectos intersecantibus, & uno "mobili horizontali filo parallele incedente. Pendulum Astronomicum ab artifice Weilheimensi fabrefactum adhibitum fuit, cujus acceleratio supra motum medium O intra 24 horas erat 10. sec. "Tempus penduli die 5.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
