# Observatio transitus Veneris 88

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIO DRESDENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/88

OBSERVATIO TYRNAVIENSIS IN HUNGARIA. Tyrnaviae in Collegio Academico Soc. JESU Observationem hanc instituit R. P. Franciscus Weiss e S. J. Collegii Academici Astronomus exercitatissimus, atque per Observationes ab An. 1756. hucusque institutas, & copiosissimas, & accuratissimas inter Litteratos jam Clarissimus. Observatorium hoc Tyrnaviense (quod strictim in Praefatione sua ad Observationes An. 1756. & 1757. Weissius descripserat) opera Viri e Societate Nostra ab eruditis lucubrationibus, & excellente in Mathematicis Scientia Clarissimi R. P. Francisci Borgiae Keri. Collegii Academici Rectoris An. 1753. inchoatum, atque sequente 1754. perfectum est, perenne Viri hujus in Republica Litteraria monumentum. An. 1756. quo observatorium hoc usui esse coepit, primae Weissii curae, laboresque eo spectabant, ut per accuratas Observationes Astronomicas, novae hujus Sedis Astronomicae longitudo, atque latitudo definiretur, latitudinem quidem eo ipso An. 1756. per Solis, fixarumque altitudines meridianas tam ope Quadrantis, quam Gnomonis accuratam definivit, videlicet 48. 23. 30′. Longitudinem vero ab 1756. usque ad praesentem 1761. per Observationes correspondentes plus quam quinquaginta satellitum Jovis, item Eclipsium O & D, atque fixarum a) occultationibus non paucis, cum meis hic loci comparatis, accuratam deduxi in tempore 4. m. 45. vel 50. sec. orient. vers. a Viennensi. Hunc itaque Transitum Weissius Tyrnaviae omni accuratione peregit, coelum eidem adeo favit, ut toto fere Observationis tempore sudissimum fuerit. Methodo usus est duplici, ab hora 4. m. 34. usque ad horam 6. m. 23. quo altitudo Solis 10. gradus superaverat, adhibuit methodum D. D. d LIslii, & Foucbi per fila horizontalia, & Verticalia, qua methodo positiones decem & quatuor definivit. Ab hora 6. m. 23. ad finem methodo parallelorum per inclinata, & horarium positiones omnino triginta duas, universim autem quadraginta & sex determinavit. Ex his sequentes novem per semihoras factas Observationes ex ejus elencho excerptas hic communes facio.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
