Latin
METHODUS II. DEDUCENDI LONGITUD. ET LATITUD
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
METHODUS II. DEDUCENDI LONGITUD. ET LATITUD. Ope Trigonometriae Planae. Sit in Figura I discus Solis O, R, P, S, sit OP parallelus Solis, sit MN Ecliptica, quae cum parallelo Solis OP, faciat angulum MDO =PDN; qui pro hoc tempore supputatus e Tabulis Domini Cassini habetur 6° 8′ 24. est enim Complementum Anguli Eclipticae cum Meridiano: sit locus Veneris a Parallaxi repurgatus in B, ex B demissae concipiantur binae perpendiculares, una BI ad parallelum Solis, altera BK ad Eclipticam, erit DI distantia Veneris a centro Solis in partibus Circuli secundum Ascensionem rectam, &BI distantia Veneris secundum Declinationem, item DK erit differentia Longitudinis, &BK Latitudo Veneris. OBSERVATIONES ASTRONOMICAE ANNI 176I. Jam in Q DIB, dantur ex Observatione latera DI, &IB, ergo DE E VDI ABI Hinc quaeratur angulus IDB, a quo si subtrahatur PDN, habetur angulus KDB. Jam in Q rectangulo DKB dato latere DB, &angulis KDB, &DEK, reperiuntur quaesita latera DK, differentia longitudinis, &BK latitudo. Supputetur è Tabulis Solaribus optimis longitudo Solis, a qua subtrahatur DK, (si Venus sit occidentalior centro Solis) &habebitur Longitudo, vera in Orbita, quae adhuc per Notandum II. corrigi potest. En Exemplum!