# Observatio transitus Veneris 9-2

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, METHODUS II. DEDUCENDI LONGITUD. ET LATITUD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/9-2

METHODUS II. DEDUCENDI LONGITUD. ET LATITUD. Ope Trigonometriae Planae. Sit in Figura I discus Solis O, R, P, S, sit OP parallelus Solis, sit MN Ecliptica, quae cum parallelo Solis OP, faciat angulum MDO =PDN; qui pro hoc tempore supputatus e Tabulis Domini Cassini habetur 6° 8′ 24. est enim Complementum Anguli Eclipticae cum Meridiano: sit locus Veneris a Parallaxi repurgatus in B, ex B demissae concipiantur binae perpendiculares, una BI ad parallelum Solis, altera BK ad Eclipticam, erit DI distantia Veneris a centro Solis in partibus Circuli secundum Ascensionem rectam, & BI distantia Veneris secundum Declinationem, item DK erit differentia Longitudinis, & BK Latitudo Veneris. OBSERVATIONES ASTRONOMICAE ANNI 176I. Jam in Q DIB, dantur ex Observatione latera DI, & IB, ergo DE E VDI ABI Hinc quaeratur angulus IDB, a quo si subtrahatur PDN, habetur angulus KDB. Jam in Q rectangulo DKB dato latere DB, & angulis KDB, & DEK, reperiuntur quaesita latera DK, differentia longitudinis, & BK latitudo. Supputetur è Tabulis Solaribus optimis longitudo Solis, a qua subtrahatur DK, (si Venus sit occidentalior centro Solis) & habebitur Longitudo, vera in Orbita, quae adhuc per Notandum II. corrigi potest. En Exemplum!

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
