# Observatio transitus Veneris 92

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIONES PER POLONIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/92

OBSERVATIONES PER POLONIAM. Congressum hunc Observatum esse in nonnullis Poloniae C locis, certum habeo, nulla tamen ex his ad meam pervenit notitiam, praeter Cracoviae factam, datamque typis observationem, sed haec aut nubium, aut aliarum circumstantiarum impedimento valde imperfecta, minusque ceteris consentiens reperitur. Optandum sane, ut quum a binis, quod sciam, saeculis, nullum immortalis illius Copernici Aemulum, praeter Illustrem Lubienitskium Polonia habuerit, nostris his florentissimis temporibus quidam casto in Uraniam amore excitentur, accendanturque; Et vero nuper Rei Astronomicae per Poloniam promovendae Triumviros praestantissimos accepit Polonia, quorum flagrantem in Uraniam, veramque Philosophiam amorem propediem eruditus contuebitur Orbis. Primum transmisit Observatorium hocce meum Urbi Leopoliensi, quae Sedes est Archi Episcopi Excellentissimi, Illustrissimi, ac Reverendissimi Domini Domini NENZESLAI SIBRAXOVSII, Religionis, Scientiarum, atque bonarum artium vere magni Patris, qui bono publico Universitatem, è Viris Societatis nostrae, Regia authoritate firmatam recens, protegit Leopoli; sed illud cum primis haud reticendum, quum veram, quam cupiit, Philosophiam ab Astronomia genitam, ab eademque promovendam, conservandamque nosset, Virum Ilustrem, doctissimumque, Reverendissimum D. Dominicum Lysogorski, jam Canonicum Brzozoviensem mathematicis Scientiis ante etiam excultum, Viennam ad me cum litteris humanissima commendatione plenissimis An.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
