Latin
OBSERVATIO HOLMIENSIS IN SVECIA
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 93-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO HOLMIENSIS IN SVECIA. Tucusque recensui Observationes eorum locorum, in quibus Emersio solum Veneris e disco Solis videri poterat, supersunt binae, quae nobis completum hunc Transitum exhibeant, videlicet Immersionem, &Emersionem, unde mora totius Transitus, per ipsam Observationem habetur, quae ex recensitis hactenus calculo solum deducenda erat. Primam itaque completam Observationem obtinuerunt Stok holmiae in Svecia Viri celeberrimi, atque Astronomi exercitatissimi D. D. Wargentin &Klingenstierna, &D. Wilke Membra Nobilia Illustris Academiae Upsalensis. Observatio haec facta praesente Augustissima Regina, Principe item Regio, atque nonnullis Aulicis. En compendium hujus Observationis partim e litteris D. de la Caille ad me datis, partim è Journal Etranger ad mensem Julium 1761. a me conscriptum. D. Wargentin Observationem instituit tubo dioptrico 20. pedum. D. Klingenstierna tubo Dollondiano 10. pedum, cujus praestantia aequabat tubum ordinarium 30. aut 40. pedum; D. Wiske usus est telescopio Newtoniano s. ped.