# Observatio transitus Veneris 94

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIO HOLMIENSIS IN SVECIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/94

Observatores Isthi gaudio incredibili perfundebantur, dum Orientem Solem tubis suis contemplantes, Venerem nondum in disco Solis versantem viderent; solliciti itaque obtinendi momenti primi contactus, tubis continuo in Solem directis hunc persequebantur, Et vero paucis post Ortum Solis minutis, votis suis damnati sunt, dum Venerem ad limbum Solis Orientalem appellentem contuebantur, verum quia Sol horizonti adhuc admodum vicinus erat, vapores horizontis, qui limbos Solis valde undulantes, interminatosque efficiebant, primus Veneris cum Sole contactus non omni cum praecisione obtineri potuit. D. Wargentin hunc cenfuit contigisse h. 3. m. 21. s. 37. mane, existimandum tamen est, contactum hunc aliquot secundis citius contingere debuisse. Ingressum totalem Veneris in discum Solis hi Triumviri observarunt sine vel unius secundi discrepantia h. 3. m. 39. sec. 23. vel ut habent litterae: h. 3. m. 39. s. 29. hinc duratio Immersionis 17. m. 46. sec. vel 17. m. 52. s. In egressu contactus interior, qui omnibus veluti momentaneus visus est contigisse, observatus est. H. M. S. ad D. Wargentin Contactus exterior Duratio Emersionis a D. Klingenstierna Exterior – Duratio Emers. D. Wilke exter. contact. Hinc juxta observationem D. Wargentin mora totius

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
