Latin
OBSERVATIO PETROPOLITANA IN
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 96
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO PETROPOLITANA IN MOSCOVIA. x Observationibus mecum hucusque communicatis, quae maxima gaudet Longitudinis Geographicae differentia, ea est Academicorum Urbis Petropolitanae in Moscovia ibidem instituta; Observatio haec completa habetur, totius nempe Transitus Veneris per discum Solis; seriem Observationis, litteris ad me datis, mecum communem voluit Vir Celeberrimus D. Braun Academiae Scientiarum Imperialis Membrum, &Philosophiae Professor, est autem sequens: "Nos hic coelo favente usi sumus, ita ut initium, &finis bene observari potuerit; nullae nubes Observationem turbarunt, quamvis Coelum vaporosius fuerit. Observationem de hoc Transitu domi equidem institui, in quantum opportunitas loci permisit. In Observatorio Imperiali a duobus Astronomiae Adjunctis Observatio haec est facta. Praecipua momenta Observatonis meae haec sunt: Initium Immersionis mihi tubo Astron. 8. ped. Londin. H. M. S. "notatum est tempore vero Immersio totalis Initium Emersionis Emersio totalis