# Observatio transitus Veneris 97

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris, OBSERVATIO PETROPOLITANA IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maximilian-hell/observatio-transitus-veneris/97

aeque in Immersione, ac in Emersione acceleratus erat; nam tempus inter initium, & finem Emersionis secundum "meam observationem fuit 18. m. 6. s. Secundum Krasil"nicowii = 17. m. 56. sec. Secundum Kurganow – 18. m. " 2. sec. Videtur omnino hujus accelerationis, ut Tu sen"tis, ratio optica esse, uti quoque diminutio diametri Ve"neris omnino demonstrat. Ceterum motus totus quoque " ab initio Immersionis ad finem Emersionis celerior erat, quam calculus requirebat; secundum Observationem "meam duratio totalis erat horarum 6. m. 27. s. 46. Se"cundum Krasilnicovii h. 6. m. 26. s. 59. Secundum Kurganowii h. 6. m. 27. s. 20. Quamvis ceterum tardius Ve"nus discum Solis ingressa sit, hae differentiae omnes tamen non obstant, quo minus Observationes cum calculis potissimum Tuis, & D. Cassimi, satis consentire censendae sint, ita ut consensus potius sit mirandus. Visi sibi alii sunt observasse tria puncta lucida in " disco Veneris, alii inprimis in egressu Veneris e disco O "putant se vidisse figuram F in ovalem mutatam, sed ho"rum nihil observavi, videtur refractioni vitrorum tribuen"dum, aut forsitan athmosphaerae Veneris, An autem ex „ observationibus diversis locis factis, tanta adcuratio, quam Hallejus praedixit, reditura sit, dubitare omnino licet, " tempus docebit.

---

Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observatio_transitus_Veneris.
