Latin
OBSERVATIO PETROPOLITANA IN
Maximilian Hell, Observatio transitus Veneris 98
Unproofread scanNot analysed yet
Haec e litteris Viri Celeberrimi D. Braunii ad me datis, cum quibus numerum omnium observationum hujus Celeberrimi Transitus mecum hucusque communium, quae mihi accuratae visae sunt, omissis minus consentientibus, concludo, daturus forsitan supplementi loco alias, siquae mihi subinde innotuerint. Juverit jam sub unum conspectum praecipua hujus Transitus momenta, atque elementa, a variis hic recensita proponere, quo fine sex Generales tabulas, in meum usum concinnatas, hic cum publico communes faciam. Tabula Generalis I. in sex partita classes, Exhibet tempora vera contactuum limborum O &8 variis in locis observata progrediendo ab occidente orientem versus; Classis ima complectitur Locorum, &Observatorum nomina. ada Praestantiam tuborum. quia Tempestatem Coeli. ata Contactum primum. 5ta Contactum alterum. Sta Durationem, sive differentiam contactuum. Tabula II. Generalis complectitur diametros apparentes Veneris tam per dimensiones, quam per moram Emersionis, aut Immersionis, sive etiam per transitum fili horarii definitas. Tabula III. Indicabuntur. Imo Locorum differentiae secundum Longitudinem Geographicam, ex aliis observationibus definitam respectu habito ad Meridianum Parisinum. ado Eaedem differentiae reductae ad Meridianum Madritensem, locum nempe maxime occidentalem, in quo haec facta est per Europam Observatio. atio Eorundem locorum latitudines. Tabula IV. Exhibet omnia contactuum momenta apparentia reducta ad Meridianum Madritensem, locum maxime in Europa Occidentalem, horumque differentias, per quos effectus parallaxeos e differentia meridianorum, &latitudinum causatus repraesentatur. Tab. V. Eadem exhibet, quae Tab. IV, sed reducta ad Merid. Paris. Tabula VI. Generalis conspectum proponit Elementorum singulorum ex observatione hac tam a me, quam ab aliis deductorum, e quibus observationum consensus intelligitur. Tabula VII. denique comparationem Elementorum ex Observatione cum Elementis ex optimis tabulis, supputatis ob oculos ponit. ed by Go