Latin
592
Maximus Caesaraugustanus, Chronicon 592
Unproofread scanNot analysed yet
Fulgentius Hispali nascitur. 554 Saturius sanctus eremita in Cantabria moritur· Athanagildus rex in planitie suburbii Toletani aedificat monasterium (ordinis sancti Benedicti) in honorem sancti Juliani apud Arvernos passi, dictum Agaliense (sub Agalia villula propinqua, quod distat minus quam CL passus ab ecclesia praetoriensi sanctorum Petri et Pauli, inter Occidentem et Septentrionem sita) et ibi constituit primum abbatem sanctum virum Euphemium, qui postea fuit vocatus ad primam Toleti sedem.