Latin
611 to 618
Maximus Caesaraugustanus, Chronicon 611-618
Unproofread scanNot analysed yet
Leovigildus Hermenegildum et Reccare- 575 dum filios regni successores facit. Severus Malacitanus episcopus contra 574 Vincentium Caesaraugustanum episcopum haereticum editis libris fortiter depugnat Sanctus Donatus, qui primus regulam 575 (eremitarum) sancti Augustini (locupletiorem) in Hispaniam invexit, et in agro Servitano vivus mortuusque miraculis nobilitatus est, IV Idus Octobris ad coelum migravit. David Hispalensi episcopo Benedictus 676 papa scribit. Eodem David mortuo Leander monachus (Benedictinus), Severiani ducis filius, Hispalensem regit Ecclesiam. Exorto errore quod nulli essent spiritus, 677 AEra Caes. An Chr. Epiphanius Toletanae Ecclesiae scribit ad Licinianum et Severum episcopos, qui illi respondent. Joannes abbas, qui postea fuit Biclaren- 578 sis, anno postquam Constantinopoli rediit, fidei causa Barcilona exsulat. Leovigildus aedificat urbem Ricopolim, quae prius dicta est Haurris, in confluente Tagi et Gudielae fluviorum, in Celtiberiae confinio. Euphemius, Toletanus orator in Galliam mittitur multis palatinis comitantibus. Massona sanctae Eulaliae monitu ab exsilio revertitur. Ingundis, Sigiberti et Brunchildis Fran- 579 ciae regum filia, virgo pulcherrima, sexdecim annos nata, ex Francia in Hispaniam deducitur, eam comitantibus Euphemio metropolitano episcopo, multisque viris palatinis Hispaniae et Franciae, et episcopis, videlicet Fortunato Pictaviensi, Salvino Albigensi, Frontini ano Aquensi, Beltramo Burdegalensi, et Gregorio Turonensi (episcopo) qui in praesentia istorum Toleti aede sanctae Mariae nubit Hermenegildo in ipso anni principio. Leovigildus filium Hermenegildum Hispa- 580, li obsidet. Proditione Arianorum hic patri traditur, interventione quorumdam palatinorum, post diram carceris custodiam, prius Hispali victus, et catenis alligatus, datis obsidibus dimittitur. Prius tamen contra Leovigildum rebellaverant Hispalis, Corduba, Astigis, Carthago nova, Murcia; quae Illigartum, Illud, quae est Oriola, Toletum, Complutum, Delvoraque, et Aqua-Carpetana, et aliae civitates, quae postea regi paruerunt.