Latin · ~8 min
Lines 1.148-1.199
May, Liber Quartus 1.148-199
Not analysed yet
Cunctorumque, suam quamvis projecerat ipse,
Non dedignatur ductor curare salutem.
Solatus cives Uticae, et trepidantia verbis
Pectora confirmans placidis, quam certa supersit
Spes illis veniae, victis clementia quanta
Caesaris, edocuit. Talis cupit ipse videri
Civibus, ut qui non donatam a Caesare vitam
Sperneret. Illum etiam, cui non durissima virtus
Affectus celare suos permiserat unquam,
Quem nullus simulare timor docuisset, aperto
Vel deflexisset rigidi de tramite veri,
Tandem moris amor cogit simulare Catonem.
Orbârant homines jam luce silentia noctis;
Inque vicem donarant regna quietem;
Cum gratos cuncti, quos cura dolorque sinebant,
Carpebant somnos: sed non tranquilla Catonem
Exemit virtus curis mortalibus, alto
Ut jaceat somno oppressus: sed libera mentis
Erigat ut se vis, contempleturque futura
Saecula, et aeternos vitae immortalis honores.
Ante tamen contemplatrix quam dogmata verae
Scrutari possit Sophiae, moralibus apte
Praeceptis purganda anima est; prius ejiciendi
Affectus pravi, cunctaeque e pectore sordes,
Ira nocens, et luxuries, et foda libido.
Hos igitur motus animi (purgantia sicut
Corporis humores pravos medicamina tollunt)
Moralis plene educat medecina, priusquam
Divinum summumque bonum scrutarier ausa
Sit contemplando; ne densis pressa tenebris
Mens erret caeca, et vitiis decepta fatiscat.
Sic longâ virtute fuit mens sancta Catonis
Purgata; atque illi, vitae immortalis honorem
Jam contemplanti, divini fata Platonis
Phaedonem tradunt: cum laetus talia fatur:
"Salve, sancte liber Superis demisse Catoni!
"Dirige tu cursum, vitaeque extrema meantis
"Instrue; non alium moriturus quaero magistrum;
"Nec restare alias voluerunt Numina curas.
"Jamque mori certo liceat mihi discere, quid sit
"Mors, quid vita fuit, quid erit; num nulla futura est;
"An vivant animae post funera; praemia justis
"Quae restent; quae sacrilegos vindicta manebit. "
Dum contemplatur, mentis se libera tollit
Nec turbata acies; abstractaque corpore, vires
Exercere suas contendit pura facultas
Tunc volitans excelsa petit; nimiumque remota
A terris, quo non oculi, non organa sensûs
Corporei penetrare valent, fulgentia coli
Corpora scrutatur; nec eis contenta, requirit
Splendoris fontem cuncti, lucisque beatum
Principium; aeternique Dei vestigia adorat.