Latin · ~7 min
Lines 1.147-1.191
May, Liber Septimus 1.147-191
Not analysed yet
Jungitur his Decimus, notissimus inter amicos
Caesaris, ingratus, cui Transalpina fuisset
Gallia Caesareo nuper commissa favore.
Non illum conjuncta fides, non nomen amici,
Deterrere potest. Nec adhuc sat firma videtur
Conjurata manus, quamvis pars tanta senatûs,
Totque simul proceres sanxissent foedera dira:
Te quoque, flos juvenum Latiorum, et nobile nomen,
Brute, petunt coepti socium, caedisque nefandae
Participem; ut tantae pietatem obtendere culpae,
Et dare jus sceleri, posset venerabile Bruti
Nomen apud populos. Hic libertatis ademtae
Et patriae vindex natalibus esse videtur
A Superis designatus; tua, maxime Brute,
Progenies, primus qui nomine consulis annos
Signâsti Latios, pulsis ex urbe tyrannis.
Urbis erat praetor Brutus: cui Cassius arctis
Junctus amicitiis, (ut eodem junctus honore)
Et tunc immensis cupiebat jungier ausis.
Hunc quoque, cum notas intravit Cassius aedes,
Invenit moestum, et tacite surgentia regna
Damnantem. Tales versat dum pectore curas,
Cassius aggreditur: "Non vanis, Brute, querelis
"Tempus eget. Sat jam votis tacitoque dolori
"Concessum est, sat consiliis: nunc vindice dextrâ
"Utendum. Ultorem sperat te Roma; tuamque
"Libertas oppressa manum jam, Brute, requirit.
"Hoc a te exspectat populus, tacitque precatur.
"Haec sellis statuisque tuis inscripta legebas,
"Auctore ignoto. Non a te munera vana,
"Venatus ludosque, petunt, aut talia: sola,
"Reddita libertas, Bruto praetore, videtur
"Dignum munus eis. Forsan, dum regna relinquat
"Caesar, et imperium, quod per tot bella petebat,
"Deponat sponte, exspectas. Non sufficit illi
"Dictatoris honor, quis libera novit honorem
"Roma illum. Quodcumque potest donare senatus,
"Posse negare putat; nec jam suprema potestas
"Victori satis est, nisi sit quoque sola potestas.
"Vera ideo imperii quaerens insignia, sceptrum
"Et diadema petit: probat hoc (quod vidimus omnes)
"Sacra tribunorum (dum detraxêre coronam
"Caesareae nuper status) violata potestas.
"An coram populo (quamvis tum respuit) illi
"Obtulit invito diadema Antonius audax?