# Liber Septimus 1.329-375

May, Liber Septimus, Lines 1.329-1.375. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/may/liber-septimus/1.329

Utque manere domi placeat; lucemque sequentem
Hanc unam, si non propriae donare saluti,
Conjugis at saltem vellet onare timori.
Hispanas iterum, dum tanta pericula restant,
Dimissas nuper monuit revocare cohortes,
Et stipatores fidos: non esse pavoris,
Sed pietatis, opus, Divorum ostenta timere.
Cuui Caesar contra: "Plus me, Calpurnia, luctus
"Et lactymae movêre tuae, quam tristia vatum
"Responsa, infaustae volucres, aut ulla dierum
"Vana superstitio poterant, Ostenta timere
"Si nunc inciperem, quae non mihi tempora posthac
"Anxia transirent? quae lux jucunda maneret?
"Aut quae libertas? frustra servire timori
"(Dum nec luce frui, nec mortem arcere, licebit)
"Cogar: et huic capiti, quod Roma veretur, aruspex
"Jus dabit, et vanus semper dominabitur augur.
"Si mortem mihi Roma paret, dubiaene saluti
"Proderit una dies? aut cur differre laborem,
"Quam nequeo vitare, necem? semperne timere
"Exoptem potius, quam certâ occumbere morte?
"Cur tamen insidias timeam? cur Roma salutem
"Non potius nostram exoptet? partâque quiete,
"Caesaris imperio, post tot civilia bella,
"Post rabiem tantam, lassatus gaudeat orbis?
"Pax mundi mea sola salus; nece Caesaris, enses
"Stringentur rursus; rursus lacerabitur orbis;
"Moestaque Romano tingetur sanguine tellus.
"Sed, si non homini satis esset cura diei,
"Ni nocturna alias facerent insomnia curas,
"Dic mihi, nam Morpheus nobis contraria misit
"Somnia, queis potius credes? hac nocte volâsse
"Ad coelem, dextramque Jovis tetigisse, serenâ
"Et majestate indutus sedisse videbar.
"Quid nisi fausta et magna mihi haec (si credere vellem
"Talibus omnino) portendere somnia possunt?"
Jam jubar Aurorae pallentia vicerat astra.
Prosiluit stratis Caesar, moestaeque reliquit
Conjugis amplexus; magnaeque capacia turbae,
Et tantos pariter mox exceptura clientes,
Magnifico splendent excelsa Palatia cultu.
Festini proceres, magnique ad limina Patres,
Luce salutatum primâ venêre, domumque
Admissi implêrunt. Animus non omnibus unus:
Caesareo quidam vere laetantur honore:
Pars alia, invidiae stimulis agitata nefandis,
Quem mactare parant, falso venerantur honore;

---

May, Liber Septimus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/may/may7.shtml.
