Latin
art12
Melanchthon, Confessio Augustana art12
Not analysed yet
[1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur, [2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem impertiri debeat. [3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus. [4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione, [5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat. [6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae. [7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere Spiritum Sanctum; [8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint. [9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam. [10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras.